Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 90
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/90/

EXERCITATIO XII

Protagorae opinionem explicat et rationes.

 

Protagoras Abderita Dei providentiam

negare non est ausus, quod bona quamplurima

in hisce inferioribus conspiceret,

quae sane a summo aliquo bono dependere

necessario exstimavit, quandoquidem in

seipsis talia non sunt: nam de novo acquirunt

et acquisita amittunt. Cum autem malis

atque sceleribus repletum undique orbem

circumspiceret, Deum Deique providentiam

confiteri dubitavit, quare dicere

consueverat: «Si Deus non est, unde igitur bona?

si autem est, unde mala?». Caeterae auctoris huius

rationes nobis perspectae non sunt, quod

libri illius in foro exusti fuerint, quia impiis

referti essent dogmatibus: ne quis novi

exempli rem arbitretur, libros haereticorum

modo concremari. Arenoso tamen illo Protagoraeo

fundamento freti, moderni Athei

argumentorum molem superextruxerunt

vastissimam, quorum haec sunt praecipua.

1. Vel Deus cognoscit hominum peccata,

vel non. Si cognoscit, igitur efficit. Scientia

namque Dei causat res. Si non cognoscit,

ergo mundi temperationem non curat. Haec

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES